- OPICONSIVA
- OPICONSIVAfestum Deae Opis, apud Romanos, quae peculiare etiam cognomen habuit Consivae, a conserendo. Incidebat in VIII. Kal. Sept. De eo sic Varro, Opeconsiva dies, ab Dea Opeconsiva, cuius in Regia sacrarium, quod ideo actum, ut eo praeter Virgines Vestales et Sacerdotem publicum introeat nemo, cum eat, suffibulum haud habeat, de L. L. l. 5. Vide Voss. de Idolol. l. 2. c. 58.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.